Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 1:23-28 Vulgata Latina (VULG)

23.  Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa ejus, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat : et comminuit omnia.

24.  Et accepit argentum, et aurum, et vasa concupiscibilia : et accepit thesauros occultos, quos invenit : et sublatis omnibus, abiit in terram suam.

25.  Et fecit cædem hominum, et locutus est in superbia magna.

26.  Et factus est planctus magnus in Israël, et in omni loco eorum :

27.  et ingemuerunt principes et seniores ; virgines et juvenes infirmati sunt : et speciositas mulierum immutata est.

28.  Omnis maritus sumpsit lamentum, et quæ sedebant in thoro maritali, lugebant :

Read complete chapter 3 Regum 1