Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Regum 1:16-26 Vulgata Latina (VULG)

16.  et fecerunt sibi præputia, et recesserunt a testamento sancto, et juncti sunt nationibus, et venundati sunt ut facerent malum.

17.  Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et cœpit regnare in terra Ægypti ut regnaret super duo regna.

18.  Et intravit in Ægyptum in multitudine gravi, in curribus, et elephantis, et equitibus, et copiosa navium multitudine :

19.  et constituit bellum adversus Ptolemæum regem Ægypti, et veritus est Ptolemæus a facie ejus, et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.

20.  Et comprehendit civitates munitas in terra Ægypti, et accepit spolia terræ Ægypti.

21.  Et convertit Antiochus, postquam percussit Ægyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno : et ascendit ad Israël,

22.  et ascendit Jerosolymam in multitudine gravi.

23.  Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa ejus, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat : et comminuit omnia.

24.  Et accepit argentum, et aurum, et vasa concupiscibilia : et accepit thesauros occultos, quos invenit : et sublatis omnibus, abiit in terram suam.

25.  Et fecit cædem hominum, et locutus est in superbia magna.

26.  Et factus est planctus magnus in Israël, et in omni loco eorum :

Read complete chapter 3 Regum 1