Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Paralipomenon 2:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis : et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.

2.  Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur :

3.  et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur : quibus judicium jam olim non cessat : et perditio eorum non dormitat.

4.  Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.

5.  Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.

6.  Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit : exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens :

7.  et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit :

8.  aspectu enim, et auditu justus erat : habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.

9.  Novit Dominus pios de tentatione eripere : iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.

10.  Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes :

11.  ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium.

12.  Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt,

13.  percipientes mercedem injustitiæ, voluptatem existimantes diei delicias : coinquinationes, et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,

Read complete chapter 2 Paralipomenon 2