Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Paralipomenon 1:7-13 Vulgata Latina (VULG)

7.  in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.

8.  Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.

9.  Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.

10.  Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis : hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.

11.  Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.

12.  Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate.

13.  Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione :

Read complete chapter 2 Paralipomenon 1