Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 8:6-18 Vulgata Latina (VULG)

6.  Et posuit David præsidium in Syria Damasci : factaque est Syria David serviens sub tributo : servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.

7.  Et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem.

8.  Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis.

9.  Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer,

10.  et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret : eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea :

11.  quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat,

12.  de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba.

13.  Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus :

14.  et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium : et facta est universa Idumæa serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.

15.  Et regnavit David super omnem Israël : faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.

16.  Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum : porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis :

17.  et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes : et Saraias, scriba :

18.  Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi : filii autem David sacerdotes erant.

Read complete chapter 2 Machabæorum 8