Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 7:14-29 Vulgata Latina (VULG)

14.  Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.

15.  Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea.

16.  Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter.

17.  Secundum omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.

18.  Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, quia adduxisti me hucusque ?

19.  Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum : ista est enim lex Adam, Domine Deus.

20.  Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te ? tu enim scis servum tuum, Domine Deus.

21.  Propter verbum tuum, et secundum cor tuum, fecisti omnia magnalia hæc, ita ut notum faceres servo tuo.

22.  Idcirco magnificatus es, Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra te, in omnibus quæ audivimus auribus nostris.

23.  Quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto, gentem, et deum ejus.

24.  Firmasti enim tibi populum tuum Israël in populum sempiternum : et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum.

25.  Nunc ergo Domine Deus, verbum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in sempiternum : et fac sicut locutus es,

26.  ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur : Dominus exercituum, Deus super Israël. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino,

27.  quia tu, Domine exercituum Deus Israël, revelasti aurem servi tui, dicens : Domum ædificabo tibi : propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac.

28.  Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera : locutus es enim ad servum tuum bona hæc.

29.  Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te : quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.

Read complete chapter 2 Machabæorum 7