Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 7:10-17 Vulgata Latina (VULG)

10.  Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius : nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius,

11.  ex die qua constitui judices super populum meum Israël : et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis : prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.

12.  Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus.

13.  Ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.

14.  Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.

15.  Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea.

16.  Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter.

17.  Secundum omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.

Read complete chapter 2 Machabæorum 7