Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 5:9-24 Vulgata Latina (VULG)

9.  Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David : et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus.

10.  Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo.

11.  Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes : et ædificaverunt domum David.

12.  Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël.

13.  Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron : natique sunt David et alii filii et filiæ :

14.  et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon,

15.  et Jebahar, et Elisua, et Nepheg,

16.  et Japhia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth.

17.  Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israël, et ascenderunt universi ut quærerent David : quod cum audisset David, descendit in præsidium.

18.  Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.

19.  Et consuluit David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthiim ? et si dabis eos in manu mea ? Et dixit Dominus ad David : Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua.

20.  Venit ergo David in Baal Pharasim : et percussit eos ibi, et dixit : Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquæ. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim.

21.  Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quæ tulit David et viri ejus.

22.  Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim.

23.  Consuluit autem David Dominum : Si ascendam contra Philisthæos, et tradas eos in manus meas ? Qui respondit : Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum.

24.  Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis prælium : quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim.

Read complete chapter 2 Machabæorum 5