Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 5:12-25 Vulgata Latina (VULG)

12.  Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël.

13.  Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron : natique sunt David et alii filii et filiæ :

14.  et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon,

15.  et Jebahar, et Elisua, et Nepheg,

16.  et Japhia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth.

17.  Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israël, et ascenderunt universi ut quærerent David : quod cum audisset David, descendit in præsidium.

18.  Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.

19.  Et consuluit David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthiim ? et si dabis eos in manu mea ? Et dixit Dominus ad David : Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua.

20.  Venit ergo David in Baal Pharasim : et percussit eos ibi, et dixit : Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquæ. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim.

21.  Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quæ tulit David et viri ejus.

22.  Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim.

23.  Consuluit autem David Dominum : Si ascendam contra Philisthæos, et tradas eos in manus meas ? Qui respondit : Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum.

24.  Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis prælium : quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim.

25.  Fecit itaque David sicut præceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa usque dum venias Gezer.

Read complete chapter 2 Machabæorum 5