Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 3:35-39 Vulgata Latina (VULG)

35.  Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David, clara adhuc die juravit David, dicens : Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam.

36.  Omnisque populus audivit, et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi.

37.  Et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner.

38.  Dixit quoque rex ad servos suos : Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israël ?

39.  Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex : porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi : retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam.

Read complete chapter 2 Machabæorum 3