Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 3:1-15 Vulgata Latina (VULG)

1.  Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David : David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie.

2.  Natique sunt filii David in Hebron : fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoam Jezraëlitide.

3.  Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli : porro tertius Absalom, filius Maacha filiæ Tholmai regis Gessur.

4.  Quartus autem Adonias, filius Haggith : et quintus Saphathia, filius Abital.

5.  Sextus quoque Jethraam, de Egla uxore David : hi nati sunt David in Hebron.

6.  Cum ergo esset prælium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul.

7.  Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth ad Abner :

8.  Quare ingressus es ad concubinam patris mei ? Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait : Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie ?

9.  Hæc faciat Deus Abner, et hæc addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo,

10.  ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israël et super Judam, a Dan usque Bersabee.

11.  Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum.

12.  Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes : Cujus est terra ? et ut loquerentur : Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israël.

13.  Qui ait : Optime : ego faciam tecum amicitias : sed unam rem peto a te, dicens : Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul : et sic venies, et videbis me.

14.  Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens : Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum præputiis Philisthiim.

15.  Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais.

Read complete chapter 2 Machabæorum 3