Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 22:14-28 Vulgata Latina (VULG)

14.  Tonabit de cælo Dominus,et excelsus dabit vocem suam.

15.  Misit sagittas et dissipavit eos ;fulgur, et consumpsit eos.

16.  Et apparuerunt effusiones maris,et revelata sunt fundamenta orbisab increpatione Domini,ab inspiratione spiritus furoris ejus.

17.  Misit de excelso, et assumpsit me,et extraxit me de aquis multis.

18.  Liberavit me ab inimico meo potentissimo,et ab his qui oderant me :quoniam robustiores me erant.

19.  Prævenit me in die afflictionis meæ,et factus est Dominus firmamentum meum.

20.  Et eduxit me in latitudinem :liberavit me, quia complacui ei.

21.  Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam :et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.

22.  Quia custodivi vias Domini,et non egi impie a Deo meo.

23.  Omnia enim judicia ejus in conspectu meo,et præcepta ejus non amovi a me.

24.  Et ero perfectus cum eo,et custodiam me ab iniquitate mea.

25.  Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam,et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.

26.  Cum sancto sanctus eris,et cum robusto perfectus.

27.  Cum electo electus eris,et cum perverso perverteris.

28.  Et populum pauperem salvum facies :oculisque tuis excelsos humiliabis.

Read complete chapter 2 Machabæorum 22