Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 22:1-14 Vulgata Latina (VULG)

1.  Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.

2.  Et ait : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.

3.  Deus fortis meus : sperabo in eum ;scutum meum, et cornu salutis meæ :elevator meus, et refugium meum ;salvator meus : de iniquitate liberabis me.

4.  Laudabilem invocabo Dominum,et ab inimicis meis salvus ero.

5.  Quia circumdederunt me contritiones mortis :torrentes Belial terruerunt me.

6.  Funes inferni circumdederunt me :prævenerunt me laquei mortis.

7.  In tribulatione mea invocabo Dominum,et ad Deum meum clamabo :et exaudiet de templo suo vocem meam,et clamor meus veniet ad aures ejus.

8.  Commota est et contremuit terra ;fundamenta montium concussa sunt, et conquassata :quoniam iratus est eis.

9.  Ascendit fumus de naribus ejus,et ignis de ore ejus vorabit :carbones succensi sunt ab eo.

10.  Inclinavit cælos, et descendit :et caligo sub pedibus ejus.

11.  Et ascendit super cherubim, et volavit :et lapsus est super pennas venti.

12.  Posuit tenebras in circuitu suo latibulum,cribrans aquas de nubibus cælorum.

13.  Præ fulgore in conspectu ejus,succensi sunt carbones ignis.

14.  Tonabit de cælo Dominus,et excelsus dabit vocem suam.

Read complete chapter 2 Machabæorum 22