Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 22:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.

2.  Et ait : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.

3.  Deus fortis meus : sperabo in eum ;scutum meum, et cornu salutis meæ :elevator meus, et refugium meum ;salvator meus : de iniquitate liberabis me.

4.  Laudabilem invocabo Dominum,et ab inimicis meis salvus ero.

5.  Quia circumdederunt me contritiones mortis :torrentes Belial terruerunt me.

6.  Funes inferni circumdederunt me :prævenerunt me laquei mortis.

7.  In tribulatione mea invocabo Dominum,et ad Deum meum clamabo :et exaudiet de templo suo vocem meam,et clamor meus veniet ad aures ejus.

8.  Commota est et contremuit terra ;fundamenta montium concussa sunt, et conquassata :quoniam iratus est eis.

9.  Ascendit fumus de naribus ejus,et ignis de ore ejus vorabit :carbones succensi sunt ab eo.

10.  Inclinavit cælos, et descendit :et caligo sub pedibus ejus.

11.  Et ascendit super cherubim, et volavit :et lapsus est super pennas venti.

Read complete chapter 2 Machabæorum 22