Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 20:18-26 Vulgata Latina (VULG)

18.  Rursumque illa : Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio : Qui interrogant, interrogent in Abela : et sic perficiebant.

19.  Nonne ego sum quæ respondeo veritatem in Israël, et tu quæris subvertere civitatem et evertere matrem in Israël ? quare præcipitas hæreditatem Domini ?

20.  Respondensque Joab, ait : Absit, absit hoc a me : non præcipito, neque demolior.

21.  Non sic se habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David : tradite illum solum, et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Joab : Ecce caput ejus mittetur ad te per murum.

22.  Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter : qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua : Joab autem reversus est Jerusalem ad regem.

23.  Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël : Banaias autem filius Jojadæ super Cerethæos et Phelethæos :

24.  Aduram vero super tributa : porro Josaphat filius Ahilud, a commentariis :

25.  Siva autem, scriba : Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes.

26.  Ira autem Jairites erat sacerdos David.

Read complete chapter 2 Machabæorum 20