Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 2:19-32 Vulgata Latina (VULG)

19.  Persequebatur autem Asaël Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner.

20.  Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait : Tune es Asaël ? Qui respondit : Ego sum.

21.  Dixitque ei Abner : Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asaël omittere quin urgeret eum.

22.  Rursumque locutus est Abner ad Asaël : Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum.

23.  Qui audire contempsit, et noluit declinare : percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco : omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asaël et mortuus erat, subsistebant.

24.  Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit : et venerunt usque ad collem aquæductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon.

25.  Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner : et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius.

26.  Et exclamavit Abner ad Joab, et ait : Num usque ad internecionem tuus mucro desæviet ? an ignoras quod periculosa sit desperatio ? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos ?

27.  Et ait Joab : Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum.

28.  Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israël, neque iniere certamen.

29.  Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa : et transierunt Jordanem, et lustrata omni Beth-horon, venerunt ad castra.

30.  Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum : et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaële.

31.  Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt.

32.  Tuleruntque Asaël, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem : et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.

Read complete chapter 2 Machabæorum 2