Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 17:24-29 Vulgata Latina (VULG)

24.  David autem venit in castra, et Absalom transivit Jordanem, ipse et omnes viri Israël cum eo.

25.  Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum : Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jetra de Jezraëli, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarviæ, quæ fuit mater Joab.

26.  Et castrametatus est Israël cum Absalom in terra Galaad.

27.  Cumque venisset David in castra, Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim,

28.  obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum, et hordeum, et farinam, et polentam, et fabam, et lentem, et frixum cicer,

29.  et mel, et butyrum, oves, et pingues vitulos : dederuntque David, et populo qui cum eo erat, ad vescendum : suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.

Read complete chapter 2 Machabæorum 17