Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 15:28-37 Vulgata Latina (VULG)

28.  Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi.

29.  Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi.

30.  Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite : sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans.

31.  Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom : dixitque David : Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel.

32.  Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite.

33.  Et dixit ei David : Si veneris mecum, eris mihi oneri :

34.  si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom : Servus tuus sum, rex : sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus : dissipabis consilium Achitophel.

35.  Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes : et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus.

36.  Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar : et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis.

37.  Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem.

Read complete chapter 2 Machabæorum 15