Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 12:23-31 Vulgata Latina (VULG)

23.  Nunc autem quia mortuus est, quare jejunem ? numquid potero revocare eum amplius ? ego vadam magis ad eum : ille vero non revertetur ad me.

24.  Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea : quæ genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon : et Dominus dilexit eum.

25.  Misitque in manu Nathan prophetæ, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus.

26.  Igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam.

27.  Misitque Joab nuntios ad David, dicens : Dimicavi adversum Rabbath, et capienda est Urbs aquarum.

28.  Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam : ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria.

29.  Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath : cumque dimicasset, cepit eam.

30.  Et tulit diadema regis eorum de capite ejus, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas : et impositum est super caput David. Sed et prædam civitatis asportavit multam valde :

31.  populum quoque ejus adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta : divisitque cultris, et traduxit in typo laterum : sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus in Jerusalem.

Read complete chapter 2 Machabæorum 12