Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 11:13-25 Vulgata Latina (VULG)

13.  et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum : qui egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit.

14.  Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab : misitque per manum Uriæ,

15.  scribens in epistola : Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est prælium : et derelinquite eum, ut percussus intereat.

16.  Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos.

17.  Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus.

18.  Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba prælii :

19.  præcepitque nuntio, dicens : Cum compleveris universos sermones belli ad regem,

20.  si eum videris indignari, et dixerit : Quare accessistis ad murum, ut præliaremini ? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur ?

21.  Quis percussit Abimelech filium Jerobaal ? nonne mulier misit super eum fragmen molæ de muro, et interfecit eum in Thebes ? quare juxta murum accessistis ? dices : Etiam servus tuus Urias Hethæus occubuit.

22.  Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia quæ ei præceperat Joab.

23.  Et dixit nuntius ad David : Prævaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum : nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis.

24.  Et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper, mortuique sunt de servis regis : quin etiam servus tuus Urias Hethæus mortuus est.

25.  Et dixit David ad nuntium : Hæc dices Joab : Non te frangat ista res : varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius : conforta bellatores tuos adversus urbem ut destruas eam, et exhortare eos.

Read complete chapter 2 Machabæorum 11