Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 11:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israël, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba : David autem remansit in Jerusalem.

2.  Dum hæc agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiæ : viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum : erat autem mulier pulchra valde.

3.  Misit ergo rex, et requisivit quæ esset mulier. Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriæ Hethæi.

4.  Missis itaque David nuntiis, tulit eam : quæ cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea : statimque sanctificata est ab immunditia sua,

5.  et reversa est domum suam concepto fœtu. Mittensque nuntiavit David, et ait : Concepi.

Read complete chapter 2 Machabæorum 11