Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 1:7-19 Vulgata Latina (VULG)

7.  et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem : Adsum :

8.  dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites ego sum.

9.  Et locutus est mihi : Sta super me, et interfice me : quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est.

10.  Stansque super eum, occidi illum : sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam : et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.

11.  Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,

12.  et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio.

13.  Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu ? Qui respondit : Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum.

14.  Et ait ad eum David : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ?

15.  Vocansque David unum de pueris suis, ait : Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.

16.  Et ait ad eum David : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te, dicens : Ego interfeci christum Domini.

17.  Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus

18.  (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait : Considera, Israël, pro his qui mortui sunt,super excelsa tua vulnerati.

19.  Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt :quomodo ceciderunt fortes ?

Read complete chapter 2 Machabæorum 1