Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Machabæorum 1:16-27 Vulgata Latina (VULG)

16.  Et ait ad eum David : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te, dicens : Ego interfeci christum Domini.

17.  Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus

18.  (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait : Considera, Israël, pro his qui mortui sunt,super excelsa tua vulnerati.

19.  Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt :quomodo ceciderunt fortes ?

20.  Nolite annuntiare in Geth,neque annuntietis in compitis Ascalonis :ne forte lætentur filiæ Philisthiim ;ne exultent filiæ incircumcisorum.

21.  Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos,neque sint agri primitiarum :quia ibi abjectus est clypeus fortium :clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.

22.  A sanguine interfectorum, ab adipe fortium,sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum,et gladius Saul non est reversus inanis.

23.  Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua,in morte quoque non sunt divisi :aquilis velociores, leonibus fortiores.

24.  Filiæ Israël, super Saul flete,qui vestiebat vos coccino in deliciis,qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.

25.  Quomodo ceciderunt fortes in prælio ?Jonathas in excelsis tuis occisus est ?

26.  Doleo super te, frater mi Jonatha,decore nimis, et amabilis super amorem mulierum.Sicut mater unicum amat filium suum,ita ego te diligebam.

27.  Quomodo ceciderunt robusti,et perierunt arma bellica ?

Read complete chapter 2 Machabæorum 1