Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Paralipomenon 3:16-21 Vulgata Latina (VULG)

16.  Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.

17.  Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.

18.  Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.

19.  In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit :

20.  qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.

21.  Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.

Read complete chapter 1 Paralipomenon 3