Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Paralipomenon 2:9-19 Vulgata Latina (VULG)

9.  Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.

10.  Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.

11.  Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,

12.  conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.

13.  Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti :

14.  sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :

15.  quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :

16.  quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.

17.  Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.

18.  Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.

19.  Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.

Read complete chapter 1 Paralipomenon 2