Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Paralipomenon 1:2-10 Vulgata Latina (VULG)

2.  secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.

3.  Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,

4.  in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis,

5.  qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.

6.  In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus :

7.  ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi :

8.  quem cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non videntes creditis : credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata :

9.  reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum.

10.  De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt :

Read complete chapter 1 Paralipomenon 1