Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Paralipomenon 1:10-17 Vulgata Latina (VULG)

10.  De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt :

11.  scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi : prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias :

12.  quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.

13.  Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi :

14.  quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis :

15.  sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti sitis :

16.  quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.

17.  Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.

Read complete chapter 1 Paralipomenon 1