Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Machabæorum 8:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël.

2.  Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël : et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.

3.  Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.

4.  Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha.

5.  Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis : constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes.

6.  Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.

7.  Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi : non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.

8.  Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc : sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.

9.  Nunc ergo vocem eorum audi : verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.

10.  Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem.

11.  Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : filios vestros tollet, et ponet in curribus suis : facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum,

Read complete chapter 1 Machabæorum 8