Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Machabæorum 30:19-31 Vulgata Latina (VULG)

19.  Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum, tam de filiis quam de filiabus, et de spoliis, et quæcumque rapuerant : omnia reduxit David.

20.  Et tulit universos greges et armenta, et minavit ante faciem suam : dixeruntque : Hæc est præda David.

21.  Venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant, nec sequi potuerant David, et residere eos jusserat in torrente Besor : qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice.

22.  Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David, dixit : Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de præda quam eruimus : sed sufficiat unicuique uxor sua et filii : quos cum acceperint, recedant.

23.  Dixit autem David : Non sic facietis, fratres mei, de his quæ tradidit nobis Dominus, et custodivit nos, et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos, in manus nostras :

24.  nec audiet vos quisquam super sermone hoc : æqua enim pars erit descendentis ad prælium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident.

25.  Et factum est hoc ex die illa et deinceps, constitutum et præfinitum, et quasi lex in Israël usque in diem hanc.

26.  Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis, dicens : Accipite benedictionem de præda hostium Domini :

27.  his qui erant in Bethel, et qui in Ramoth ad meridiem, et qui in Jether,

28.  et qui in Aroër, et qui in Sephamoth, et qui in Esthamo,

29.  et qui in Rachal, et qui in urbibus Jerameel, et qui in urbibus Ceni,

30.  et qui in Arama, et qui in lacu Asan, et qui in Athach,

31.  et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David, ipse et viri ejus.

Read complete chapter 1 Machabæorum 30