Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Machabæorum 3:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis : non erat visio manifesta.

2.  Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre :

3.  lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.

4.  Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait : Ecce ego.

5.  Et cucurrit ad Heli, et dixit : Ecce ego : vocasti enim me. Qui dixit : Non vocavi : revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit.

6.  Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit : Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit : Non vocavi te, fili mi : revertere et dormi.

7.  Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.

8.  Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli,

9.  et ait : Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum : et ait ad Samuelem : Vade, et dormi : et si deinceps vocaverit te, dices : Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo.

10.  Et venit Dominus, et stetit : et vocavit, sicut vocaverat secundo : Samuel, Samuel. Et ait Samuel : Loquere, Domine, quia audit servus tuus.

11.  Et dixit Dominus ad Samuelem : Ecce ego facio verbum in Israël, quod quicumque audierit, tinnient ambæ aures ejus.

12.  In die illa suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus : incipiam, et complebo.

Read complete chapter 1 Machabæorum 3