Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Machabæorum 27:5-12 Vulgata Latina (VULG)

5.  Dixit autem David ad Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi : cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum ?

6.  Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg : propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc.

7.  Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.

8.  Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis : hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti.

9.  Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem : tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.

10.  Dicebat autem ei Achis : In quem irruisti hodie ? Respondebat David : Contra meridiem Judæ, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni.

11.  Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens : Ne forte loquantur adversum nos : Hæc fecit David : et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum.

12.  Credidit ergo Achis David, dicens : Multa mala operatus est contra populum suum Israël : erit igitur mihi servus sempiternus.

Read complete chapter 1 Machabæorum 27