Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Machabæorum 23:17-28 Vulgata Latina (VULG)

17.  Ne timeas : neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israël, et ego ero tibi secundus : sed et Saul pater meus scit hoc.

18.  Percussit ergo uterque fœdus coram Domino : mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam.

19.  Ascenderunt autem Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes : Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ, in colle Hachila, quæ est ad dexteram deserti ?

20.  Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende : nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis.

21.  Dixitque Saul : Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.

22.  Abite ergo, oro, et diligentius præparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi : recogitat enim de me, quod callide insidier ei.

23.  Considerate, et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur : et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda.

24.  At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul : David autem et viri ejus erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Jesimon.

25.  Ivit ergo Saul et socii ejus ad quærendum eum. Et nuntiatum est David : statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon : quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.

26.  Et ibat Saul ad latus montis ex parte una : David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul : itaque Saul et viri ejus in modum coronæ cingebant David et viros ejus, ut caperent eos.

27.  Et nuntius venit ad Saul, dicens : Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram.

28.  Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum : propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem.

Read complete chapter 1 Machabæorum 23