Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Machabæorum 22:13-23 Vulgata Latina (VULG)

13.  Dixitque ad eum Saul : Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens ?

14.  Respondensque Achimelech regi, ait : Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua ?

15.  num hodie cœpi pro eo consulere Deum ? absit hoc a me : ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi, in universa domo patris mei : non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande.

16.  Dixitque rex : Morte morieris Achimelech, tu et omnis domus patris tui.

17.  Et ait rex emissariis qui circumstabant eum : Convertimini, et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est : scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini.

18.  Et ait rex ad Doëg : Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doëg Idumæus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.

19.  Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos et lactentes, bovemque, et asinum, et ovem in ore gladii.

20.  Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David,

21.  et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.

22.  Et ait David ad Abiathar : Sciebam in die illa quod cum ibi esset Doëg Idumæus, procul dubio annuntiaret Sauli : ego sum reus omnium animarum patris tui.

23.  Mane mecum : ne timeas : si quis quæsierit animam meam, quæret et animam tuam, mecumque servaberis.

Read complete chapter 1 Machabæorum 22