Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Machabæorum 20:35-43 Vulgata Latina (VULG)

35.  Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo.

36.  Et ait ad puerum suum : Vade, et affer mihi sagittas quas ego jacio. Cumque puer cucurrisset, jecit aliam sagittam trans puerum.

37.  Venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathas : et clamavit Jonathas post tergum pueri, et ait : Ecce ibi est sagitta porro ultra te.

38.  Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens : Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathæ sagittas, et attulit ad dominum suum :

39.  et quid ageretur, penitus ignorabat, tantummodo enim Jonathas et David rem noverant.

40.  Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei : Vade, et defer in civitatem.

41.  Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio : et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius.

42.  Dixit ergo Jonathas ad David : Vade in pace : quæcumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes : Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum.

43.  Et surrexit David, et abiit : sed et Jonathas ingressus est civitatem.

Read complete chapter 1 Machabæorum 20