Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Machabæorum 20:20-33 Vulgata Latina (VULG)

20.  Et ego tres sagittas mittam juxta eum, et jaciam quasi exercens me ad signum.

21.  Mittam quoque et puerum, dicens ei : Vade, et affer mihi sagittas.

22.  Si dixero puero : Ecce sagittæ intra te sunt, tolle eas : tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero : Ecce sagittæ ultra te sunt : vade in pace, quia dimisit te Dominus.

23.  De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum.

24.  Absconditus est ergo David in agro, et venerunt calendæ, et sedit rex ad comedendum panem.

25.  Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) quæ erat juxta parietem, surrexit Jonathas, et sedit Abner ex latere Saul : vacuusque apparuit locus David.

26.  Et non est locutus Saul quidquam in die illa : cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus, nec purificatus.

27.  Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Jonathan filium suum : Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum ?

28.  Responditque Jonathas Sauli : Rogavit me obnixe ut iret in Bethlehem,

29.  et ait : Dimitte me, quoniam sacrificium solemne est in civitate, unus de fratribus meis accersivit me : nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis.

30.  Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei : Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosæ matris tuæ ?

31.  Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me : quia filius mortis est.

32.  Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait : Quare morietur ? quid fecit ?

33.  Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Jonathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David.

Read complete chapter 1 Machabæorum 20