Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Machabæorum 20:12-23 Vulgata Latina (VULG)

12.  ait Jonathas ad David : Domine Deus Israël, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero,

13.  hæc faciat Dominus Jonathæ, et hæc addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo.

14.  Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini : si vero mortuus fuero,

15.  non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra : auferat Jonathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David.

16.  Pepigit ergo Jonathas fœdus cum domo David : et requisivit Dominus de manu inimicorum David.

17.  Et addidit Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum : sicut enim animam suam, ita diligebat eum.

18.  Dixitque ad eum Jonathas : Cras calendæ sunt, et requireris :

19.  requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus, et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet, et sedebis juxta lapidem cui nomen est Ezel.

20.  Et ego tres sagittas mittam juxta eum, et jaciam quasi exercens me ad signum.

21.  Mittam quoque et puerum, dicens ei : Vade, et affer mihi sagittas.

22.  Si dixero puero : Ecce sagittæ intra te sunt, tolle eas : tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero : Ecce sagittæ ultra te sunt : vade in pace, quia dimisit te Dominus.

23.  De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum.

Read complete chapter 1 Machabæorum 20