Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Machabæorum 17:10-18 Vulgata Latina (VULG)

10.  Et aiebat Philisthæus : Ego exprobravi agminibus Israël hodie : date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen.

11.  Audiens autem Saul et omnes Israëlitæ sermones Philisthæi hujuscemodi, stupebant, et metuebant nimis.

12.  David autem erat filius viri Ephrathæi, de quo supra dictum est, de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandævus inter viros.

13.  Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prælium : et nomina trium filiorum ejus qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma.

14.  David autem erat minimus. Tribus ergo majoribus secutis Saulem,

15.  abiit David, et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.

16.  Procedebat vero Philisthæus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus.

17.  Dixit autem Isai ad David filium suum : Accipe fratribus tuis ephi polentæ, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos,

18.  et decem formellas casei has deferes ad tribunum : et fratres tuos visitabis, si recte agant : et cum quibus ordinati sunt, disce.

Read complete chapter 1 Machabæorum 17