Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Machabæorum 15:28-35 Vulgata Latina (VULG)

28.  Et ait ad eum Samuel : Scidit Dominus regnum Israël a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te.

29.  Porro triumphator in Israël non parcet, et pœnitudine non flectetur : neque enim homo est ut agat pœnitentiam.

30.  At ille ait : Peccavi : sed nunc honora me coram senioribus populi mei et coram Israël, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum.

31.  Reversus ergo Samuel secutus est Saulem : et adoravit Saul Dominum.

32.  Dixitque Samuel : Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag, pinguissimus et tremens. Et dixit Agag : Siccine separat amara mors ?

33.  Et ait Samuel : Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frustra concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis.

34.  Abiit autem Samuel in Ramatha : Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa.

35.  Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suæ : verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum pœnitebat quod constituisset eum regem super Israël.

Read complete chapter 1 Machabæorum 15