Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Machabæorum 15:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et dixit Samuel ad Saul : Me misit Dominus ut ungerem te in regem super populum ejus Israël : nunc ergo audi vocem Domini.

2.  Hæc dicit Dominus exercituum : Recensui quæcumque fecit Amalec Israëli : quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto.

3.  Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus : non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum.

4.  Præcepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos : ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda.

5.  Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente.

6.  Dixitque Saul Cinæo : Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo : tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël, cum ascenderent de Ægypto. Et recessit Cinæus de medio Amalec.

7.  Percussitque Saul Amalec ab Hevila donec venias ad Sur, quæ est e regione Ægypti.

8.  Et apprehendit Agag regem Amalec vivum : omne autem vulgus interfecit in ore gladii.

9.  Et pepercit Saul et populus Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis quæ pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea : quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.

Read complete chapter 1 Machabæorum 15