Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Machabæorum 11:8-15 Vulgata Latina (VULG)

8.  Et recensuit eos in Bezech : fueruntque filiorum Israël trecenta millia, virorum autem Juda triginta millia.

9.  Et dixerunt nuntiis qui venerant : Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad : Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes : qui lætati sunt.

10.  Et dixerunt : Mane exibimus ad vos : et facietis nobis omne quod placuerit vobis.

11.  Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes : et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies : reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.

12.  Et ait populus ad Samuelem : Quis est iste qui dixit : Saul num regnabit super nos ? Date viros, et interficiemus eos.

13.  Et ait Saul : Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israël.

14.  Dixit autem Samuel ad populum : Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum.

15.  Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et lætatus est ibi Saul, et cuncti viri Israël nimis.

Read complete chapter 1 Machabæorum 11