Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Machabæorum 10:5-7 Vulgata Latina (VULG)

5.  Post hæc venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum : et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.

6.  Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium.

7.  Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.

Read complete chapter 1 Machabæorum 10