Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Machabæorum 1:20-28 Vulgata Latina (VULG)

20.  Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium : vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.

21.  Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum.

22.  Et Anna non ascendit : dixit enim viro suo : Non vadam donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter.

23.  Et ait ei Elcana vir suus : Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum : precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.

24.  Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinæ, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus :

25.  et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli.

26.  Et ait Anna : Obsecro mi domine, vivit anima tua, domine : ego sum illa mulier, quæ steti coram te hic orans Dominum.

27.  Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum.

28.  Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum.Et oravit Anna, et ait :

Read complete chapter 1 Machabæorum 1