Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Machabæorum 1:12-18 Vulgata Latina (VULG)

12.  Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus.

13.  Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli temulentam,

14.  dixitque ei : Usquequo ebria eris ? digere paulisper vinum, quo mades.

15.  Respondens Anna : Nequaquam, inquit, domine mi : nam mulier infelix nimis ego sum : vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.

16.  Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial : quia ex multitudine doloris et mœroris mei locuta sum usque in præsens.

17.  Tunc Heli ait ei : Vade in pace : et Deus Israël det tibi petitionem tuam quam rogasti eum.

18.  Et illa dixit : Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati.

Read complete chapter 1 Machabæorum 1