Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Esdræ 7:2-13 Vulgata Latina (VULG)

2.  filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob,

3.  filii Amariæ, filii Azariæ, filii Maraioth,

4.  filii Zarahiæ, filii Ozi, filii Bocci,

5.  filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio.

6.  Ipse Esdras ascendit de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi, quam Dominus Deus dedit Israël : et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum, omnem petitionem ejus.

7.  Et ascenderunt de filiis Israël, et de filiis sacerdotum, et de filiis Levitarum, et de cantoribus, et de janitoribus, et de Nathinæis, in Jerusalem, anno septimo Artaxerxis regis.

8.  Et venerunt in Jerusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis.

9.  Quia in primo die mensis primi cœpit ascendere de Babylone, et in primo die mensis quinti venit in Jerusalem, juxta manum Dei sui bonam super se.

10.  Esdras enim paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, et faceret et doceret in Israël præceptum et judicium.

11.  Hoc est autem exemplar epistolæ edicti, quod dedit rex Artaxerxes Esdræ sacerdoti, scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini, et cæremoniis ejus in Israël.

12.  Artaxerxes rex regum Esdræ sacerdoti scribæ legis Dei cæli doctissimo, salutem.

13.  A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israël, et de sacerdotibus ejus, et de Levitis, ire in Jerusalem, tecum vadat.

Read complete chapter 1 Esdræ 7