Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Esdræ 10:2-8 Vulgata Latina (VULG)

2.  Et respondit Sechenias filius Jehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ : Nos prævaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terræ : et nunc, si est pœnitentia in Israël super hoc,

3.  percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntatem Domini, et eorum qui timent præceptum Domini Dei nostri : secundum legem fiat.

4.  Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum : confortare, et fac.

5.  Surrexit ergo Esdras, et adjuravit principes sacerdotum et Levitarum, et omnem Israël, ut facerent secundum verbum hoc : et juraverunt.

6.  Et surrexit Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib, et ingressus est illuc : panem non comedit, et aquam non bibit : lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.

7.  Et missa est vox in Juda et in Jerusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Jerusalem :

8.  et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia ejus, et ipse abjicietur de cœtu transmigrationis.

Read complete chapter 1 Esdræ 10