Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 8:19-34 Vulgata Latina (VULG)

19.  Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris.

20.  Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

21.  Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.

22.  Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.

23.  Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :

24.  et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat.

25.  Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus.

26.  Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.

27.  Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?

28.  Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.

29.  Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ?

30.  Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.

31.  Dæmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.

32.  Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare : et mortui sunt in aquis.

33.  Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant.

34.  Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.

Read complete chapter Secundum Matthæum 8