Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 8:13-25 Vulgata Latina (VULG)

13.  Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.

14.  Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem :

15.  et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.

16.  Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :

17.  ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit :et ægrotationes nostras portavit.

18.  Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.

19.  Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris.

20.  Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

21.  Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.

22.  Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.

23.  Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :

24.  et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat.

25.  Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus.

Read complete chapter Secundum Matthæum 8