Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 7:5-14 Vulgata Latina (VULG)

5.  Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.

6.  Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.

7.  Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.

8.  Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.

9.  Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ?

10.  aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?

11.  Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ?

12.  Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.

13.  Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.

14.  Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam !

Read complete chapter Secundum Matthæum 7