Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 7:20-29 Vulgata Latina (VULG)

20.  Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.

21.  Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.

22.  Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ?

23.  Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem.

24.  Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,

25.  et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram.

26.  Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam :

27.  et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.

28.  Et factum est : cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.

29.  Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.

Read complete chapter Secundum Matthæum 7