Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 7:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Nolite judicare, ut non judicemini.

2.  In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.

3.  Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ?

4.  aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ?

5.  Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.

6.  Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.

7.  Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.

8.  Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.

9.  Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ?

10.  aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?

11.  Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ?

Read complete chapter Secundum Matthæum 7